

Epistola II ad Corinthos*
Caput 11: Versus 17
Quod loquor.In hac substantia gloriae, id est, in gloria carnis quam putant substantiam, id est, ita amant ac si per eam credant se subsistere.Sed quasi in insipientia.Quia haec ad carnis tumorem pertinere videntur, ubi insipientia est. Insipientia enim est aliquem laudare se. Sed quia Apostolus non propter se facit, sed propter Deum, ideo ait,quasi in insipientia.